Augustinus, Epistolae, 105, 2, 3.
1 | Si autem ideo vobis displicemus, quia per Imperatorum iussiones ad unitatem cogimini, hoc vos fecistis, qui ubicumque vellemus praedicare veritatem, ut eam quisque secunus audiret et volens eligeret, nunquam permisistis per violentias et terrores vestros. |
2 | Nolite stridere, et perturbare animas vestras; patienter, si fieri potest, considerate quod dicimus, et recolite facta Circumcellionum vestrorum, et clericorum qui duces eorum semper fuerunt, et videbitis quae causa vobis hoc excitaverit. |
3 | Unde iniuste querimini, quia vobis omnia ista ut iuberentur coegistis. |
4 | Nam ut longe praeterita et multa non repetamus, saltem recentia facta vestra cogitate. |
5 | Marcus presbyter Casphalianensis a nemine coactus, propria voluntate catholicus factus est. |
6 | Quare illum vestri persecuti sunt, et pene occidissent, nisi Dei manus per homines supervenientes violentias eorum compressisset. |
7 | Restitutus Victorianensis ad catholicam nullo cogente se transtulit. |
8 | Quare raptus est de domo sua, caesus, in aqua volutatus, buda vestitus, et nescio quot dies in captivitate retentus est, nec libertati proprie fortasse restitutus esset, nisi iam pene propter ipsam causam Proculeianus sibi exhibitionem videret imminere. |
9 | Marcianus Urgensis catholicam unitatem propria voluntate delegit. |
10 | Quare subdiaconum eius, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem caesum, clerici vestri lapidibus obruerunt, quorum domus pro suo scelere eversae sunt. |