Augustinus, Epistolae, 105, 1, 2.
1 | Dicitis nos traditores; quod nec maiores vestri in maiores nostros potuerunt, nec vos in nos probare ullo modo poteritis. |
2 | Quid vobis vultis faciamus, qui quando vobis dicimus ut causam nostram et vestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire? |
3 | Nam utique ostenderemus vobis, quia potius illi traditores fuerunt, qui Caecilianum et socios eius quasi traditionis crimine damnaverunt. |
4 | Et dicitis, recedite a plebibus nostris; quas docetis ut vobis credant, et Christo non credant. |
5 | Vos enim eis dicitis, propter traditores, quos non ostenditis, remansisse Ecclesiam Christi in sola Africa partis Donati: quod non de Lege, non de Propheta, non de Psalmo, non de Apostolo, non de Evangelio, sed de corde vestro, et de parentum vestrorum calumniis recitatis. |
6 | Christus autem dicit praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipientibus ab Ierusalem (Luc. XXIV, 47): cui Ecclesiae ex ore Christi manifestatae vos non communicatis, et alios in vestram perditionem trahentes, liberari non vultis. |