monumenta.ch > Augustinus > . . .


Augustinus, Epistolae, 105, 1, . . .

1 1 Charitas Christi, cui omnem hominem, quantum ad nostram pertinet voluntatem, lucrari volumus, tacere nobis non permittit.
2 Si propterea nos odistis, quia pacem vobis catholicam praedicamus, nos Domino servimus dicenti, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9); et in Psalmo scriptum est: Cum iis qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 7).
3 Propterea mandaverunt nobis quidam presbyteri partis vestrae, dicentes: Recedite a plebibus nostris, si non vultis ut interficiamus vos.
4 Quanto iustius eis nos dicimus: Imo vos non recedite, sed accedite pacati ad plebes non nostras, sed illius cuius omnes sumus; aut si non vultis et impacati estis, vos potius recedite a plebibus, pro quibus Christus suum sanguinem fudit: quas ideo vultis vestras facere ne Christi sint, quamvis eas sub eius nomine possidere conemini; tanquam si servus furetur oves de grege domini sui, et quaecumque ex illis nata fuerint, characterem domini sui eis infigat, ne furtum eius possit agnosci.
5 Sic enim fecerunt maiores vestri; separaverunt ab Ecclesia Christi populos habentes baptismum Christi, et quicumque illis accreverunt, baptismo Christi eos baptizaverunt.
6 Sed Dominus et fieres punit, si non se correxerint, et oves ab errore revocat ad gregem, nec in eis suum exterminat characterem.
Augustinus HOME