monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 104, 4, 16. <<<    

Augustinus, Epistolae, 104, 4, 17.

1 Cives autem carnalis patriae tuae, etsi non omnes, sed quosdam innocentes quidem dixisti; verumtamen, quod relecta illa epistola mea debes advertere, non defendisti.
2 Quorum non flores, sed spinas nos sensisse cum dicerem, respondens ad illud quod scripseras, florentem te cupere patriam relinquere, iocari me putasti.
3 Hoc scilicet in malis tantis libeat!
4 ita est prorsus.
5 Fumant adhuc ruinae incensae ecclesiae, et in ea causa nos iocamur!
6 Et ego quidem quamvis innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt, aut mala illa perpessi sunt, aut nullis ad prohibendum viribus vel auctori ate valuerunt, tamen nocentiores a minus nocentibus in rescribendo distinxi, aliamque causam posui eorum qui timuerunt offendere potentes inimicos Ecclesiae, aliam eorum qui hoc committi voluerunt: aliam corum qui commiserunt, aliam eorum qui immiserunt; nihil agi de immissoribus volens, quia hoc sine tormentis corporalibus a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inveniri.
7 Stoici autem tui omnes aequaliter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia paria esse peccata; qui etiam duritiam suam qua misericordiam vituperant, huic sententiae sociantes, nullo modo censent omnibus pariter ignoscendum, sed omnes pariter esse puniendos.
8 Remove ergo illos quam longissime potes a patrocinio causae istius, et opta potius ut tanquam christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos quibus parcimus, acquiramus, ne perniciosa illis dissolutione parcamus.
9 Deus misericors et verax et felicitate vera donare dignetur.
Augustinus HOME