Augustinus, Epistolae, 104, 4, 16.
1 | Convenienter itaque apud nos pro civibus tuis agis, ingerendo nobis misericordiam Christianorum, non duritiam Stoicorum: quae causae a te susceptae, non modo nihil suffragatur, verum etiam multum adversatur. |
2 | Nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, nulla tua petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in vitio Stoici ponunt, eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus ferreum et inflexibilem volunt. |
3 | Melius itaque tibi occurreret de tuo Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla, inquit, de virtutibus tuis admirabilior, vel gratior misericordia est (Orat. pro Q. Ligario ). |
4 | Quanto magis debet ea in Ecclesiis praevalere, quando eum sequuntur qui dixit, Ego sum via (Ioan. XIV, 6); et legunt, Universae viae Domini misericordia et veritas. |
5 | Noli ergo metuere innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes volumus ad dignum supplicium pervenire; prohibente nos illa misericordia quam in Christo cum veritate diligimus. |
6 | Sed qui vitiis nutriendis parcit et fovet, ne contristet peccantium voluntatem, tam non est misericors quam qui non vult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet ne vulneratum doleat vel exstinctum. |
7 | Serva ergo tempori opportuno quod apud nos agas, pro his hominibus, in quorum dilectione (da veniam) non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris; et rescribe potius quid te de hac via moveat quam tenemus, et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari novimus et gaudemus, ut gradiaris instamus. |