Augustinus, Epistolae, 104, 4, 15.
1 | Adhuc etiam progrederis et coniectas: Loca profana sacraque violavit, non est ab indulgentia secernendus. |
2 | Hic sane de violatis sacris locis ad facinus tuorum civium pervenisti: verum locutioni petulanti, nec tu ipse coaequasti; tantummodo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem, non propter peccatorum parilitatem. |
3 | Ego autem supra posui scriptum in Litteris nostris: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). |
4 | Consequentur itaque misericordiam, si non oderint veritatem. |
5 | Quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint; sed de scelere immanissimo atque impio recte poenitentibus christiano iure debetur. |
6 | Tu vero, vir merito laudabilis, ne quaeso ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus vera pietate ac felicitate grandescere. |
7 | Nam quid generosus adolescens sapere iniquius, et tibi ipsi periculosius potest, quam si convicio in quemlibet extraneum iaculato, non dico parricidium, sed ipsum in patrem convicium coaequaverit? |