Augustinus, Epistolae, 104, 4, 14.
1 | Sed quemadmodum id adstruxeris vide: Et si ut quibusdam, inquis, philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. |
2 | Deinde cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subiungis et dicis: Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit. |
3 | Hoc non est docere, sed id quod perverse sentitur, sine ulla documentorum a tructione proponere. |
4 | Ad hoc enim quod dicis, aeque peccavit, cito respondetur, non aeque peccavit. |
5 | Exigis fortassis ut probem: quid enim tu quod aeque peccaverit, iam probasti? |
6 | An illud quod iungis audiendum est? |
7 | Aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur. |
8 | Hic etiam tu ipse verecundatus es: puduit enim te dicere quod peccavit aequaliter; sed, inter delicta, inquis, numeratur. |
9 | Non autem ibi quaestio est utrum et hoc inter delicta numeretur, sed utrum hoc illi delicto aequalitate iungatur. |
10 | Aut si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia; muscae et aquilae, quia utraque volatilia. |