Augustinus, Epistolae, 104, 4, 13.
1 | Nunc autem, quod satis esse arbitror pro suscepto officio rescribendi Praestantiae tuae, quoniam Christus dixit. Ego sum via (Ioan. XIV, 6). |
2 | in illo quaerenda est misericordia et veritas; ne si alibi quaesierimus erremus, tenentes appetentem viam, sed non etiam perducentem. |
3 | Velut si hanc ipsam tenere vellemus, unde quiddam commemorasti, omnia peccata esse paria; nonne ab illa patria veritatis et beatitatis nos longe exsules mitteret? |
4 | Quid enim absurdius, quid insanius dici potest, quam ut ille qui aliquanto immoderatius riserit, et ille qui patriam truculentius incenderit, peccasse iudicentur aequaliter? |
5 | Quam quidem tu ex quorumdam philosophorum opinione non diversam viam, quae tamen ducat ad coelestem habitationem, sed plane perversam, quae ducit ad perniciosissimum errorem, non pro tuo sensu, sed pro causa civium tuorum adhibendam putasti; ut sic ignoscamus eis quorum saevientium ignibus arsit Ecclesia, quemadmodum ignosceremus, si ab eis aliquo petulanti convicio appeteremur. |