Augustinus, Epistolae, 104, 4, 12.
1 | Sed quia dixisti quod omnes eam leges diversis viis et tramitibus appetant; vereor ne forte, cum putas etiam illam viam, in qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam quae illuc sola perducit. |
2 | Sed rursus verbum quod posuisti diligenter attendens, videor mihi tuam non impudenter aperire sententiam: neque enim dixisti, quam omnes leges diversis viis et tramitibus assequuntur, aut ostendunt, aut inveniunt, aut ingrediuntur, aut obtinent, aut aliquid eiusmodi, sed dicendo, appetunt, librato verbo, atque perpenso, non adeptionem significasti, sed adipiscendi cupiditatem. |
3 | Ita nec illam quae vera est, exclusisti, nec alias quae falsae sunt, admisisti, et illa quippe appetit quae perducit, nec perducit omnis quae hoc appetit; quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione beatus est. |
4 | Beati autem omnes esse volumus, hoc est, appetimus, nec tamen omnes qui volumus possumus, hoc est, quod apperimus adipiscimur. |
5 | Ille ergo adipiscitur qui viam tenet non solum qua id appetit, sed qua etiam pervenitur, relinquens alios in itineribus appetendi, sine fine adipiscendi. |
6 | Quoniam nec error esset si nihil appeteretur, nec si appetita veritas teneretur. |
7 | Si vero diversas vias ita dixisti, ut non intelligamus adversas, sicut dicimus diversa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent vitam, alia de castitate, alia de patientia, alia de fide, alia de misericordia, et si quae sunt caetera; non solum appetitur viis et tramitibus ita diversis illa patria, verum etiam reperitur. |
8 | Nam et in Scripturis sanctis et viae leguntur, et via: viae, sicut illud est, Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15); via, sicut illud, Deduc me in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). |
9 | Non aliae, illae, alia ista; sed omnes una, de quibus alio loco eadam sancta Scriptura dicit, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem, intellectumque suavissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud differam. |