1 | Habes expositas in hac causa cogitationes et vota pectoris mei. |
2 | Quid autem lateat in consilio Dei, fateor, homo sum, nescio: quidquid illud est, id est iustius, atque sapienties, et firmissime stabilitum, incomparabili excellentia prae omnibus mentibus hominum. |
3 | Verum est quippe quod legitur in Libris nostris, Multae cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum (Prov. XIX, 21). |
4 | Proinde quid tempus afferat, quid nobis facultatis aut difficultatis oriatur, quid postremo voluntatis ex rerum praesentium, vel correctione, vel spe, subito possit existere, utrum Deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt, impunitate magis severiusque puniantur, an illo modo quo nobis placet coercendos misericorditer iudicet, an aliqua duriore, sed salubriore eorum praecedente correctione, nec ad hominum, sed ad suam misericordiam veraci conversione quidquid terroris praeparabatur, avertat et convertat in gaudium, iam novit ipse, nos autem ignoramus. |
5 | Quid ergo hic ante tempus, inter nos ego et Praestantia tua frustra laboremus? |
6 | Seponamus paululum curam cuius hora non est, et quod semper instat, si placet, agamus. |
7 | Nudum enim tempus est, quo non deceat et oporteat agere, unde Deo placere possimus; quod in hac vita usque ad eam perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine aut non potest, aut forte difficilimum est: unde praecisis omnibus dilationibus, ad illius gratiam confugiendum est, cui verissime dici potest quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex Cumaeo, tanquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est: Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. (Virg. Eclog. 4.) Hoc enim duce, solutis omnibus dimissisque peccatis, hac via ad coelestem patriam pervenitur, cuius habitatione cum eam tibi amandam, quantum potui, commendarem, admodum delectatus es. |