Augustinus, Epistolae, 104, 3, 9.
1 | Nam et poenitentia, sicut scribis, impetrat veniam, et purgat admissum: sed illa quae in vera religione agitur, quae futurum iudicium Dei cogitat; non illa quae ad horam hominibus, aut exhibetur, aut fingitur, non ut a delicto anima purgetur in aeternum, sed ut interim a praesenti metu molestiae vita cito peritura liberetur. |
2 | Hinc est quod Christianis confitentibus atque deprecantibus, qui delicto illo fuerant implicati, vel non succurrendo arsurae ecclesiae, vel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, poenitentiae dolorem fructuosum esse credidimus, eisque ad correctionem sufficere existimavimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare possent quid de divino iudicio formidare deberent. |
3 | Quae autem poenitentia sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiae non solum agnoscere negligunt, verum etiam irridere ac blasphemare non desinunt? |
4 | et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus, quod illi patet ac nudum est, cuius et in praesenti et in futura vita et timemus iudicium, et speramus auxilium. |
5 | Sed arbitramur nos etiam pro ipsis aliquid providere, si homines qui Deum non timent, aliquid timeant, quo non eorum laedatur utilitas, sed vanitas castigetur; ne ab eis Deus ipse quem spernunt, noxia securitate, audacioribus factis gravius offendatur, et ne aliis ad imitandum, eadem ipsa securitas multo perniciosius proponatur. |
6 | Denique pro quibus abs te rogamur, nos pro illis Deum rogamus uti eos ad se convertat, ut fide mundans corda eorum, veracem ac salubrem agere poenitentiam doceat. |