Augustinus, Epistolae, 104, 3, 8.
1 | Nihil interest, inquis, quale videatur esse peccatum cum indulgentia postulatur. |
2 | Recte hoc diceres si de puniendis, non de corrigendis hominibus ageretur. |
3 | Absit enim a corde christiano, ut libidine ulciscendi ad poenam cuiusque rapiatur. |
4 | Absit ut in dimittendo cuique peccatum, aut non praeveniat preces rogantis, aut certe continuo subsequatur: sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne vindicta etiam lege debita pasci desideret; non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. |
5 | Fieri enim potest ut vehementius adversando, emendationem quisque negligat hominis quem gravius odit, et nonnulla molestia reddat coercendo meliorem, quem maxime diligit. |