monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 104, 2, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 104, 2, 7.

1 Quisque imprudentem cum aliquo sensu doloris privat, ne supervacuis sceleribus assuefactus poenas atrocissimas pendat, puero capillos vellit, ne serpentibus plaudat; atque ita, ubi molesta dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et vita periclitatur.
2 Non tunc benefici sumus, cum id quod a nobis petitur facimus, sed cum id facimus quod non obsit petentibus.
3 Nam pleraque non dando prosumus, et noceremus si dedissemus.
4 Unde illud proverbium: Nec puero gladium.
5 Tu vero, inquit Tullius, ne unico quidem filio.
6 Quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere.
7 Et de divitiis, ni fallor, cum haec agerer, loquebatur.
8 Proinde quae periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur.
9 Medici cum vident secandam urendamque putredinem, saepe adversus multas lacrymas misericorditer obsurdescunt.
10 Si quoties parvuli, vel etiam grandiusculi veniam peccantes deprecati sumus, toties a parentibus vel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus crevisset?
11 quis aliquid utile didicisset?
12 providenter ista, non crudeliter fiunt.
13 Ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas, nisi quemadmodum apud nos efficias quod rogaris a tuis: omnia vero diligenter considera.
14 Si praeterita negligis, quae fieri iam infecta non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat prudenter attende.
15 Non sane fideliter eos amare convincimur, si hoc solum intuemur, ne, non faciendo quod poscunt, minuatur quod amamur ab eis.
16 Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem qui populi utilitate magis consulat quam voluntati?
Augustinus HOME