monumenta.ch > Augustinus > 5
>>> Augustinus, Epistolae, 104, 2, 6.

Augustinus, Epistolae, 104, 2, 5.

1 Recense epistolam meam, si tamen dignam habuisti, si non quam relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut tibi iubenti, cum volueris proferretur, et attende quid dixerim; hoc profecto invenies, cui te non respondisse, quantum existimo, fatearis.
2 Nam ex epistola illa mea verba nunc insero: Non praeterita, inquam, vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus.
3 Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur.
4 Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt.
5 Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus.
6 Tertium vero si Dominus voluerit, tanquam putre noxiumque resecare, valde misericorditer puniet.
7 Haec verba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum de morte, sed et de tormentis corporalibus evitandis eorum pro quibus agis, nos invidiosius, quam officiosius rogandos putares; quorum dixi, velle nos in eis salvum esse quod incolumes corpore vivunt.
8 Nec egestosam vitam, ut victu indigeant ab aliis impartito, per nos eis utique formidares; quorum et illud secundum dixi velle nos salvum, quod habent unde vivunt.
9 Tertium vero quod habent unde male vivunt, id est, ut nihil aliud dicam, certe unde falsorum deorum argentea fabrica vere simulacra, pro quibus vel servandis, vel adorandis, vel sacrilego ritu adhuc colendis, usque ad ecclesiae Dei prosiliatur incendium, et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici vulgo diripienda praebeantur, sanguisque fundatur, tu qui tuae consulis civitati, quare metuis resecari, ne omnimodo impenitate perniciosa nutriatur et roboretur audacia?
10 Hoc nobis edissere, hoc doce circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter attende quod dicimus, ne id quod vobis dicimus, velut specie petendi quodammodo accusatione obliqua obiicere videaris.
Augustinus HOME