monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 104, 1, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 104, 1, 4.

1 Haec ergo cum et vestris quibusdam, quas honorabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenae patriae tuae, luxuriosam vitam time civibus tuis, non egestosam: aut si egestosam times, illam potius egestatem mone devitandam, quae magna licet rerum terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut vestrorum ipsorum verbis utar auctorum, neque copia neque inopia minuitur.
2 Verumtamen in illis, quibus respondisti litteris meis, inimicos Ecclesiae cives tuos, nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione relevamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus; quanquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare.
3 Sed absit ut ego illa coercitione ad hanc aerumnam eos de quibus agimus, redigendos esse censuerim.
Augustinus HOME