monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 104, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 104, 1, 3.

1 Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse quam vellem, nec in vestris, quas ab ineunte aetate didici, litteris uspiam legisse recolo quod egestosa vita aeternam pariat calamitatem.
2 Nam nec unquam peccatum est laboriosa paupertas, et est aliquanta restrictio et coercitio peccatorum.
3 Ac per hoc non est metuendum ne cuiquam post hanc brevem vitam, hoc ad aeternam valeat animae calamitatem, quod pauper hic vixerit; et in hac ipsa quam in terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum eadem vita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad quamlibet aetatem senectutemque pervenerit Hoc enim potius in illis litteris legi, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, in qua tu arbitraris, et frequentatum in litteris iam mones, aeternam esse posse calamitatem: mortem autem malorum omnium esse finem, habent quidem vestrae litterae, sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista sententia, et si qui alii mortalem animam putant.
4 At illi quos Tullius quasi consulares philosophos appellat.
5 quod eorum magnipendat auctoritatem, quoniam cum extremum diem fungimur, non exstingui animam, sed emigrare censent, et ut merita quoque eius asserunt seu bona, seu mala, vel, ad beatitudinem, vel ad miseriam permanere.
6 Hoc congruit et Litteris sacris, quarum me cupio litteratorem.
7 Malorum ergo finis est mors, sed in eis quorum casta, pia, fidelis, innocens vita, non in eis qui temporalium nugarum et vanitatum cupiditate flagrantes, et cum hic sibi felices videntur.
8 ipsa voluntatis pravitate miseri convincuntur, et post mortem graviores miserias non habere tantum, verum etiam sentire coguntur.
Augustinus HOME