Augustinus, Epistolae, 104, 1, 2.
1 | Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit; illic enim satis expressi animum nostrum: sed, ut opinor, oblitus quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diversa et dissimilia retulisti Quippe quasi recordatus quod in litteris meis posui. |
2 | hoc tuis inseruisti quod omnino non posui. |
3 | Postremum enim fuisse in litteris meis dicis, non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed rebus, quibus maxime metuunt spoliandos. |
4 | Deinde ostendens quantum sit hoc mali, adiungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari gravius esse spoliari facultatibus quam occidi. |
5 | Atque ut apertius exponas de quibus facultatibus dixeris, pergis atque addis, me frequentatum in litteris nosse quod mors malorum omnium adferat sensum, egestosa autem vita aeternam pariat calamitatem. |
6 | Deinde conclusisti, gravius esse in malis vivere quam mala morte finire. |