Augustinus, Epistolae, 104, 1, 1.
1 | Legi litteras Benignitatis tuae quibus mihi longe postea respondistis, quam meas ad te perferendas dedi. |
2 | Nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset, neque navigasset sanctus frater, et coepiscopus meus Possidius. |
3 | His autem quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi VI cal. |
4 | april. |
5 | , post menses ferme octo, quam scripseram. |
6 | Cur ergo ad te tam sero mea scripta pervenerint, aut ad me tua, prorsus ignoro. |
7 | Nisi forte modo rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras. |
8 | Hoc sita est, miror unde sit. |
9 | An aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium adversus cives tuos (quos, pace tua dixerim, multo salubrius diligit ipse quam tu) quo plectantur severius impetrasse. |
10 | Nam hoc et epistola tua te metuere indicat, cum admones ut mihi ante oculos constituam, qualis illa sit species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae coniugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovet dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. |
11 | Absit ut ista cuiquam inimicorum nostrorum vel per nos, vel per quemquam, quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut noverimus vel quid agere ne ista fiant, vel quid haec credentibus respondere debeamus. |