Augustinus, Epistolae, 103, 4.
1 | Nunc quoniam non quantum debui, sed quantum potui, maius ut dicitur, minusve respondi, oro atque obsecro, utinam praesentem possem, ut etiam lacrymas meas pervideres, ut qui sis, quid profitearis, quid agas, etiam atque etiam cogites; intendas quae sit illius species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae coniugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovat dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. |
2 | Et his omnibus pertractatis, Deum primo consideres, hominumque cogites famam, bonitatem amicam potius, familiaremque coniunctionem, et ignoscendo potius laudem, quam vindicando conquiras. |
3 | Atque haec de his dicta sint, quos verus confessionis suae reatus astringit. |
4 | Quibus quidem legis contemplatione, quod laudare non desino, veniam tribuistis. |
5 | Iam illud explicari vix potest quantum crudelitatis sit, innocentes appetere, et eos, quos a crimine constat esse discretos, in iudicium capitis devocare. |
6 | Quos si purgari contigerit, cogites, quaeso, quanta accusatorum liberabuntur invidia, cum reos sponte dimiserint victi, reliquerint innocentes. |
7 | Deus summus te custodiat, et legis suae te conservet praesidium atque ornamentum nostrum. |