Augustinus, Epistolae, 103, 3.
1 | Postremum fuit in litteris Praestantiae tuae non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed quibus rebus maxime metuunt spoliandos. |
2 | Ego autem, nisi me opinio fallit, sic arbitror, gravius esse spoliari facultalibus quam occidi. |
3 | Siquidem quod frequentatum in litteris nosti, mors malorum omnium aufert sensum, egestosa vita aeternam parit calamitatem: gravius est enim male vivere, quam mala morte finire. |
4 | Hoc etiam operae vestrae indicat ratio, in quibus pauperes sustinetis, morbidos curatione relevatis, medicinam afflictis corporibus adhibetis; id postremo modis omnibus agitis, ut diuturnitatem calamitatis afflicti non sentiant. |
5 | Quod autem ad modum pertinet peccatorum, nihil interest quale videatur esse peccatum cui indulgentia postulatur. |
6 | Primum enim si poenitentia et veniam tribuit et purgat admissum, poenitet utique illum qui rogat, qui pedes complectitur, et, si, ut quibusdam philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. |
7 | Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit; aliena quisquam diripuit, inter delicta numeratur; loca profana sacrave violavit, non est ab indulgentia secernendus. |
8 | Postremo nullus esset veniae locus, nisi peccata praecederent. |