monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 103, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 103, 2.

1 Ergo cum nos ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compelleres, libenter audivi; cum coelestem patriam intuendam esse suaderes, gratanter accepi.
2 Non enim illam mihi civitatem dicere videbare, quam muralis aliquis gyrus coercet, nec illam quam philosophorum tractatus mundanam memorans communem omnibus profitetur; sed quam magnus Deus, et bene meritae de eo animae habitant atque incolunt, quam omnes leges diversis viis et tramitibus appetunt, quam loquendo exprimere non possumus, cogitando forsitan invenire possemus.
3 Haec ergo licet principaliter appetenda atque diligenda sit, tamen illam non arbitror deserendam, in qua nati et gemti sumus: quae prima nobis usum lucis huius infudit, quae aluit, quae educavit, et, ut quod ad causam proprie pertinet dicam, de qua bene meritis viris, doctissimi homines ferunt, post obitum corporis in coelo domicilium praeparari, ut promotio quaedam ad supernam praestetur, his hominibus, qui bene de genitalibus urbibus meruerunt; et hi magis cum Deo habitent, qui salutem dedisse, aut consiliis, aut operibus patriae doceantur.
4 Iam illud quod ioculariter dignatus es dicere, urbem nostram non armis, sed flammis incendiisque flagrare, et spinas magis ingenerare quam flores, non est maxima reprehensio, cum sciamus flores ex spinis plerumque generari.
5 Nam et rosas ex spinis gigni quis dubitat, et fruges ipsas aristarum vallo sepiri, ita ut asperis suavia plerumque misceantur.
Augustinus HOME