monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 101, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 101, 4.

1 Sextum sane librum quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus caeterorum, non distuli mittere Charitati tuae: fortassis ipse tuam non multum refugiet gravitatem.
2 Nam superiores quinque vix filio nostro et condiacono Iuliano, quoniam et ipse iam nobiscum commilitat, lectione et cognitione digni videbuntur.
3 Quem quidem non audeo dicere, plus amo quam te, quia nec veraciter dico, sed tamen audeo dicere, plus desidero quam te.
4 Mirum videri potest quemadmodum quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum: puto enim quod si ad nos te iubente vel mittente venerit, et hoc faciet quod adolescentem decet, maxime quia nondum curis maioribus detinetur, et teipsum mihi expeditius apportabit.
5 Quibus numeris consistant versus Davidici non scripsi, quia nescio.
6 Neque enim ex hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur: certis tamen eos constare numeris, credo illis qui eam linguam probe callent.
7 Amavit enim vir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam ullus alius auctor accendit.
8 Habitetis omnes in aeternum in adiutorio Altissimi (Psal. XC, 1), qui habitatis unanimes in domo (Psal. LXVII, 7), pater materque fratres filiorum, et cuncti unius Patris filii, memores nostri.
Augustinus HOME