monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 101, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 101, 2.

1 Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere liberalibus legimus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis?
2 Per eum namque praestatur ut ipse etiam, quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt appellantur, quid in se habeant liberale noscatur.
3 Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati: unde ille ipse Filius, Et veritas, inquit, liberabit vos (Ioan. VIII, 36, 32).
4 Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati; non oratorum inflata et expolita mendacia; non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel Deum prorsus non cognoverunt vel cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt: et immutaverunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum atque quadrupedum et serpentium; vel qui istis simulacris non dediti, aut non nimis dediti, coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 21-25).
5 Absit omnino ut istorum vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error, recte liberales litterae nominentur, hominum scilicet infelicium, qui Dei gratiam per Iesum Christum Dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis huius (Id. VII, 24, 25), non cognoverunt, nec in eis ipsis quae vera senserunt.
6 historia sane, cuius scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum, tamen vera narrantur.
7 Quamvis in eis cognoscendis, qui Spiritu sancto non adiuti sunt, rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis conditione compulsi sunt, quemadmodum non fallerentur in plurimis, omnino non video: est tamen in eis aliqua propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non habent, nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur.
Augustinus HOME