monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 101, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 101, 1.

1 Nullas iam reddere debui litteras sanctae Charitati tuae sine his libris, quos a me sancti amoris iure violentissimo flagitasti, ut hac saltem obedientia responderem epistolis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es.
2 Quanquam ubi succumbo, quia oneror; ibi etiam, quia diligor, sublevor.
3 Neque enim a quolibet diligor, sublevor, eligor; sed ab eo viro et Domini sacerdote, quem sic acceptum Deo sentio, ut cum animam tuam tam bonam levas ad Dominum, quoniam in illa me habes, leves et me.
4 Debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram: et ideo non misi, quia non emendavi; non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet multis et multum praevalentibus occupatus.
5 Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non parvam praesentiam reperies, vel non disceret, vel sine litteris nostris disceret.
6 Est enim per nostrum ministerium non litteris illis, quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari.
Augustinus HOME