monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 100, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 100, 2.

1 Quaesumus igitur ut cum Ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis iniuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris, et petitionem nostram non obliviscaris.
2 Non tibi vile sit, neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus Dominum rogamus ut corrigantur.
3 Excepto etiam quod a perpetuo proposito recedere non debemus vincendi in bono malum; illud quoque prudentia tua cogitet, quod causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat.
4 Proinde, si occidendos in his sceleribus homines putaveritis, deterrebitis nos ne per operam nostram ad vestrum iudicium aliquid tale perveniat: quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta et indicta, ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris iudiciis ingeramus.
5 Hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias.
6 Neque enim te arbitror non recolere, magnam me ad te et multo quam nunc es altius sublimatum etiamsi episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse.
7 Cito interim per edictum Excellentiae tuae noverint haeretici Donatistae, manere leges contra errorem suum latas, quas iam nihil valere arbitrantur et iactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint.
8 Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adiuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque iustitia sustinere: sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud Acta vel Praestantiae tuae vel minorum iudicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te iubente attinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem, et ea caeteris salubriter legant.
9 Onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamvis ut magnum deseratur malum, et magnum teneatur bonum, cogi tantum homines, non doceri.
Augustinus HOME