monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 100, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 100, 1.

1 Nollem quidem in his afflictationibus esse Africanam Ecclesiam constitutam, ut terrenae ullius potestatis indigeret auxilio.
2 Sed quia, sicut Apostolus dicit, Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1); procul dubio, cum per vos sincerissimos Catholicae matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine Domini est, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 2).
3 Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus, proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos Ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine eximie meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili?
4 Denique unum solum est quod in tua iustitia pertimescimus, ne forte, quoniam quidquid mali contra christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum, ac non potius pro lenitatis christianae consideratione censeas coercendum; quod te per Iesum Christum ne facias obsecramus.
5 Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus, aut vero ad eas angustias animi nos debent coarctare quae patimur, ut obliviscamur quid nobis praeceperit, pro cuius veritate ac nomine patimur: diligimus inimicos nostros et oramus pro eis.
6 Unde ex occasione terribilium iudicum ac legum, ne in aeterni iudicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi volumus, nec suppliciis quibus digni sunt exerceri.
7 Sic igitur eorum peccata compesce, ut sint quos poeniteat peccasse.
Augustinus HOME