Augustinus, Epistolae, 99, 2.
1 | Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga charissimos nostros. |
2 | Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra (I Cor. XII, 26). |
3 | Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis, sed per solatium charitatis, ut quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio, spiritusque communis est. |
4 | Omnes autem nos Dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit, et post haec bona aeterna promisit: nec debet cum praeliatur infringi, qui vult post praelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus. |