monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 99, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 99, 1.

1 Tres epistolas tuae Benignitatis acceperam, cum ista rescripsi.
2 Unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te iam pervenisse indicabat, tertiam quae benevolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii iuvenis Iuliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat.
3 Qua accepta continuo respondere non distuli, quia procurator Eximietatis tuae cito se Romam posse mittere, scripsit: cuius litteris graviter contristati sumus, quod ea quae illic in Urbe vel circa Urbem geruntur, non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere nolebamus.
4 Fratrum quippe litteris ante transmissis, quamvis molesta et dura, multo tamen leviora nuntiata sunt.
5 Plus sane quam dici potest miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint, nec epistola tua quidquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit; quae utique per viscera charitatis et nostrae sunt; nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti, aut nos tuis litteris moestificari noluisti.
6 Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere.
7 Primo, quia iniustum est gaudere velle cum gaudentibus, et flere non velle cum flentibus (Rom. XII, 15): deinde, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id. V, 3-5).
Augustinus HOME