Augustinus, Epistolae, 98, 10.
1 | Itaque parvulum, etsi nondum fides illa quae in credentium voluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. |
2 | Nam sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsa mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. |
3 | Cum autem homo sapere coeperit, non illud sacramentum repetet, sed intelliget, eiusque veritati consona etiam voluntate coaptabitur. |
4 | Hoc quandiu non potest, valebit sacramentum ad eius tutelam adversus contrarias potestates; et tantum valebit ut si ante rationis usum ex hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum commendante Ecclesiae charitate, ab illa condemnatione, quae per unum hominem intravit in mundum (Id. V, 12), christiano adiutorio liberetur. |
5 | Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum; longeque melior est illo parvulus, qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit. |
6 | Respondi, sicut existimo, quaestionibus tuis, quantum attinet ad minus capace, et ad contentiosos, non satis; quantum autem ad pacatos et intelligentes, plus forte quam sat est. |
7 | Nec tibi ad excusationem meam obieci firmissimam consuetudinem, sed saluberrimae consuetudinis reddidi quam potui rationem. |