monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 98, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 98, 9.

1 Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit.
2 Nempe ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo resurrexit tot anni transierint.
3 Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis eius, et dicatur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed iam olim factum est?
4 Nonne semel immolatus est Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui interrogatus eum responderit immolari?
5 Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent.
6 Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt.
7 Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est Nihil est autem aliud credere, quam fidem habere.
8 Ac per hoc cum respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti.
9 Sicut de ipso Baptismo Apostolus, Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem (Rom. VI, 4).
10 Non ait, Sepulturam significavimus; sed prorsus ait, Consepulti sumus.
11 Sacramentum ergo tantae rei nonnisi eiusdem rei vocabulo nuncupavit.
Augustinus HOME