Augustinus, Epistolae, 98, 8.
1 | His litteris tuis lectis et relectis, et quantum temporis angustiae sinebant consideratis, recordatus sum Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde oderat de quaestione magna responsionem brevem. |
2 | Et quisquis hoc poposcisset, aegerrime ferebat, eumque, si eius persona pateretur, vultu indignabundus et voce cohibebat, indignum deputans qui talia quaereret, cum de re tanta quam multa dici possent deberentque nesciret. |
3 | Sed ego tibi non similiter, ut solebat ille, succenseo: es enim episcopus multis curis occupatus, ut ego; unde nec tibi facile vacat prolixum aliquid legere, nec mihi scribere. |
4 | Nam ille tunc adolescens, qui talia breviter nolebat audire, et de multis in nostra sermocinatione quaerebat, ab otioso quaerebat otiosus: tu vero cogitans nunc quis et a quo ista flagites, breviter de re tanta respondere me iubes. |
5 | Ecce facio quantum possum; Dominus adiuvet ut quod postulas possim. |