monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 98, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 98, 7.

1 Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse visus es, in extremo inquisitionis tuae, ea videlicet intentione qua soles vehementer cavere mendacium.
2 Si constituam, inquis, ante te parvulum, et interrogem utrum cum creverit futurus sit castus, vel fur non sit futurus; sine dubio respondebis: Nescio.
3 Et utrum in eadem parvula aetate constitutus, cogitet aliquid boni vel mali; dices: Nescio.
4 Si itaque de moribus eius futuris nihil audes certi promittere, et de eius praesenti cogitatione; quid est illud quod quando ad Baptismum offeruntur, pro eis parentes tanquam fidedictores respondent, et dicunt illos facere quod illa aetas cogitare non potest, aut si potest, occultum est?
5 Interrogamus enim eos a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum?
6 De illa aetate, quae utrum sit Deus ignorat, respondent: Credit; et ad caetera sic respondetur singula quae quaeruntur.
7 Unde miror parentes in istis rebus tam fidenter pro parvulo respondere, ut dicant eum tanta bona facere quae ad horam qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora si subiiciam, Erit castus qui baptizatur, aut non erit fur?
8 nescio utrum audet dicere aliquis, Aliquid horum erit, aut non erit, sicut mihi sine dubitatione respondet quod credat in Deum, et quod se convertat ad Deum.
9 Deinde scripta tua concludens, adiungis et dicis: Ad istas ergo quaestiones peto breviter respondere digneris, ita ut non mihi de consuetudine praescribas, sed rationem reddas.
Augustinus HOME