Augustinus, Epistolae, 98, 6.
1 | Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus vinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi, nisi parvuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis, Ut sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem iustificentur: cum videas multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis servuli aliquando offeruntur. |
2 | Et nonnunquam mortuis parentibus suis parvuli baptizantur, ab eis oblati qui illis huiusmodi misericordiam praebere potuerunt. |
3 | Aliquando etiam quos crudeliter parentes exposuerunt nutriendos a quibuslibet, nonnunquam a sacris virginibus colliguntur, et ab eis offeruntur ad Baptismum; quae certe proprios filios nec habuerunt ullos, nec habere disponunt: ac per hoc nihil aliud hic fieri vides, nisi quod in Evangelio scriptum est, cum Dominus interrogasset quis illi a latronibus sauciato, et semivivo in via derelicto proximus fuisset; responsum est enim, Qui in illum fecit misericordiam (Luc. X, 37). |