monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 98, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 98, 5.

1 Nec illud te moveat, quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spirituali ad vitam regenerentur aeternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem.
2 Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur.
3 Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, et verba sacramentorum, sine quibus consecrari parvulus non potest.
4 Spiritus autem ille sanctus qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata charitatis igne conflatur, agit quod agit etiam per servitutem, aliquando non solum simpliciter ignorantium, verum etiam damnabiliter indignorum.
5 Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa societate sanctorum atque fidelium.
6 Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum sancta atque individua charitate ad communicationem sancti Spiritus adiuvantur.
7 Tota hoc ergo mater Ecclesia, quae in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit.
8 Nam si christiani baptismi sacramentum, quando unum atque idipsum est, etiam apud haereticos valet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad vitae aeternae participationem non sufficiat; quae consecratio reum quidem facit haereticum extra Domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum: quanto potius in catholica Ecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur?
Augustinus HOME