monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 98, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 98, 4.

1 Illud vero quod in eadem commemoratur epistola, quamdam parvulam turbatis in fugam parentibus, nutrici derelictam, atque ab eadem nutrice daemonum sacrilegiis impactam, postea in ecclesia illatam sibi Eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi videtur divinitus factum, ne maiores putarent nihil se in parvulos in illa iniquitate peccare, sed potius intelligerent, per illum significantem quodammodo gestum corporis eorum qui loqui non poterant, se mirabibter admoneri quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis salutaribus irruebant unde se utique poenitendo abstinere deberent.
2 Nec cum tale ali quid divina providentia per infantulos agit, ipsos id agere scientia vel ratione credendum est.
3 Neque enim quia cuiusdam prophetae dementiam Deus voluit etiam asina loquente coercere (Num. XXII, 28), ideo admiranda est asinorum sapientia.
4 Porro si per animal irrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo divino, non cordi asinino tribuendum sit; ita potuit Omnipotens per infantis animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat, gestu corporis eius ostendere quid illi, qui et in se et in parvulos suos peccaverant, curare deberent.
5 Caeterum cum infans non redeat in parentem, ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter sit, habens carnem suam et animam suam, Anima quae peccaverit, ipsa morietur.
Augustinus HOME