monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 98, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 98, 3.

1 Verumtamen recte dicuntur parentes, vel quicumque maiores, filios seu quoslibet parvulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritualiter homicidae.
2 Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores fiunt.
3 Recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur, Nolite occidere parvulos vestros: dicit enim et Apostolus, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19); non quia ille exstingui potest, sed quantum in ipsis est, exstinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt ut exstinctum velint.
4 Isto sensu recte intelligi potest quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum eos qui tempore persecutionis idolis immolaverant arguens: Ac ne quid deesset, inquit, ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus impositi vel attrectati, amiserunt parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti.
5 Amiserunt, dixit, quantum attinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt.
6 Amiserunt in eorum mente ac voluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt.
7 Nam si in seipsis amisissent, remansissent utique divina sententia sine ulla defensione damnandi.
8 Quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subiiceret, dicens: Nonne illi, cum iudicii dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Dominum negaverunt, ut dum parvi et improvidi, et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminis iungimur, aliena fraude caperemur?
9 Hanc defensionem non subnecteret, nisi iustissimam crederet et in Dei iudicio parvulis profuturam.
10 Si enim vere dicitur, Nos nihil lecimus; Anima quae peccaverit, ipsa morietur, nec illi peribunt sub Dei iusto iudicio, quos parentes suo scelere quantum ad seipsos attinet, perdiderunt.
Augustinus HOME