Augustinus, Epistolae, 98, 2.
1 | Ut autem possit regenerari per officium voluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, ex quo regeneratur oblatus. |
2 | Non enim scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offerentium vel ministrantium fide; sed, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto (Ioan. III, 5). |
3 | Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, solvens vinculum culpae, reconcilians bonum naturae, regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. |
4 | Regenerans ergo Spiritus in maioribus offerentibus, et parvulo oblato renatoque communis est: ideo per hanc societatem unius eiusdemque Spiritus prodest offerentium voluntas parvulo oblato. |
5 | Quando autem in parvulum maiores peccant, offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis vinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. |
6 | Non enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti Spiritus unitatem. |
7 | Potest enim et in hoc et in illo homine esse unus Spiritus sanctus, etiamsi invicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. |
8 | Non autem potest spiritus hominis esse et huius et illius, per quem peccante altero, et altero non peccante, sit tamen culpa communis. |
9 | Ac per hoc potest parvulus semel ex parentum carne generatus Dei Spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta solvatur. |
10 | Non potest autem semel Dei Spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio quae soluta est, iterum contrahatur. |
11 | Et ideo semel perceptam parvulus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus evaserit. |
12 | Tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur. |