Augustinus, Epistolae, 98, 1.
1 | Quaeris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur. |
2 | Et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides quorum eis non potest obesse perfidia. |
3 | Ubi respondeo, tantam illius Sacramenti, hoc est Baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem voluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritualem voluntatem, deinceps non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consentit. |
4 | Et anima enim patris mea est, inquit, et anima filii mea est. |
5 | Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4): non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti, vel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. |
6 | Sed ideo ex Adam traxit quod Sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima de qua diceretur, Et anima patris mea est, et anima filii mea est. |
7 | Iam itaque cum homo in seipso est, ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. |
8 | Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. |
9 | Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria vita vivente iam est unde dicatur, Anima quae peccaverit, ipsa morietur. |