monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 97, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 97, 4.

1 Multum sane de quorumdam, neque paucorum fide firma et stabili gratulamur qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt; pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat.
2 Propterea enim maxime ab hominibus nimium dureque perversis, nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent: sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adiuvante misericordissima gratia Domini, saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere.
3 Commonitorium quod misi fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab Eximietate tua illis tradatur, cum venerint.
4 Tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut, adiuvante Domino Deo nostro, non solum impertitorem auxilii te velimus, verum etiam consilii participem.
Augustinus HOME