Augustinus, Epistolae, 97, 3.
1 | Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri voluntate; arbitrorque quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, leges quae pro Christi Ecclesia missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. |
2 | Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam Dilectionem multum salutat, per HipponemRegium, ubi ego sum, transire iussus est; quia cum forte simul essemus in magnis Ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad Eximietatem tuam, et non inveniebamus. |
3 | Iam quidem unam epistolam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifacii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerant graviora, quae nos vehementius agitarent: quibus comprimendis vel corrigendis quemadmodum meliore secundum Christi viam consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. |
4 | Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga Ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quamprimum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. |
5 | Neque enim parvum in his malis solatium Dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam poteras, quando iam de tuis multis ac magnis operibus bonis gaudebamus. |