monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 97, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 97, 2.

1 Et fratres quidem multi sancti collegae mei, graviter Ecclesia perturbata profecti sunt pene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive iam videris, sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitatis cuiusquam occasione acceperis: ego tamen licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et compresbyterum meum, qui urgente necessitate pro salute civis sui, etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere charitatem tuam quam habes in Christo Iesu Domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici Ecclesiae leges illas, quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente vel nolente factum sive dolose iactant, sive libenter putant, atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, nobisque periculose ac vehementer infestos.
Augustinus HOME