1 | Ad hoc tuum suffragium petimus impartiri digneris: quia id quod primo impetratum est, noluit allegare, ne iterum supplicandi sibi intercluderet facultatem; non enim erat ad desiderata responsum. |
2 | Nunc vero cum sis eadem benignitate qua soles, sed amplior potestate, non desperamus, adiuvante Domino, meritis tuis hoc facile posse concedi: cum etiamsi tuo nomine eadem loca peteres, et memoratae Ecclesiae ipse donares, quis reprehenderet, aut quis non maxime praedicaret petitionem tuam, non terrenae cupiditati, sed christianae pietati servientem? |
3 | Domini Dei nostri misericordia te in Christo feliciorem tueatur, domine fili. |