Augustinus, Epistolae, 96, 2.
1 | Sancti fratris et coepiscopi mei Bonifacii petitionem tuae rursus charitati commendo, ne forte nunc fieri possit quod ante non potuit. |
2 | Cum enim posset sine ulla forsitan quaestione quod praecessor eius, quamvis sub alieno nomine, comparaverat, et sub Ecclesiae nomine possidere iam coeperat, consequenter etiam ipse retinere; nolumus tamen, quoniam fisci debitor fuit, hunc scrupulum habere in conscientia. |
3 | Neque enim fraus ista, quia fisco fiebat, ideo non fiebat. |
4 | Et ille quidem Paulus, postquam episcopus factus est, renuntiaturus suis omnibus rebus propter immensum cumulum fiscalium debitorum, exacta quadam cautione, in qua certum ei pondus debebatur argenti, hos exiguos agellos, unde victum sustentaret, tanquam Ecclesiae comparavit, sub nomine tunc potentissimae domus, ut etiam ex ipsis, morem suum sequens, cum fisco non solveret, nullas exactorum molestias pateretur. |
5 | Iste autem qui eidem Ecclesiae illo defuncto est ordinatus, timuit hos agros suscipere: et cum posset pro solis fiscalibus debitis, quae de memoratis possessiunculis ille contraxerat, imperiale beneficium po tulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento proprio, cum esset fisco obnoxius, de hastario emerat; ut eas Ecclesia, si fieri potest, non occulta episcopi iniquitate, sed manifesta christiani imperatoris liberalitate possideat. |
6 | Quod si fieri non potest, melius inopiae laborem servi Dei tolerant, quam ut necessariorum facultatem cum conscientia fraudis obtineant. |