Augustinus, Epistolae, 96, 1.
1 | Quidquid sis secundum saeculi huius cursum, nos tamen charissimo et sincerissimo conservo nostro Olympio christiano fidissime scribimus. |
2 | Hoc enim tibi esse scimus omnigloria gloriosius, et omni sublimitate sublimius. |
3 | Fama quippe ad nos pertulit, honorem te adeptum esse celsiorem; quae utrum vera esset, nondum apud nos fuerat confirmatum, cum haec scribendi provenit occasio. |
4 | Sed quoniam novimus te a Domino didicisse non alta sapere, sed humilibus consentire, quolibet culmine provectus esses, non aliter quam soles litteras nostras te accepturum esse praesumimus, domine dilectissime, et in Christi membris honorabiliter amplectende fili. |
5 | Temporali vero felicitate ad aeterna lucra te prudenter usurum minime dubitamus, ut quanto plus potes in hac terrena republica, tanto plus impendas coelesti illi, quae te in Christo peperit, civitati, quod tibi uberius rependatur in regione viventium, et in vera pace securorum ac sine fine manentium gaudiorum. |