Augustinus, Epistolae, 95, 8.
1 | Hinc oritur de Angelis quaestio, utrum habeant corpora suis officiis et concursationibus congrua, an tantummodo spiritus sint? |
2 | si enim habere dixerimus, occurrit nobis: Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). |
3 | Si autem non habere dixerimus, plus habet scrupuli, quomodo scriptum sit eos corporeis hominum sensibus sine corpore praesentatos, hospitio susceptos, pedes eis lotos, edentibus et bibentibus ministratum (Gen. XVIII, 2-9, et XIX, 1-3). |
4 | Facilius enim videri potest sic esse spiritus Angelos dictos, ut homines animas, sicut scriptum est cum Iacob in Aegyptum tot animas descendisse (Gen. XLVI, 2) [neque enim corpora non habebant], quam ut illa omnia sine corporibus gesta credantur. |
5 | Deinde certa quaedam in Apocalypsi Angeli statura definitur (Apoc. X), in ea mensura quae nisi corporum esse non possit, ut quod hominibus apparuerit, non ad falsitatem, sed ad illam potestatem ac facilitatem spiritualium corporum referatur. |
6 | Sed sive habeant Angeli corpora, sive quisquam possit ostendere quemadmodum corpora non habentes gerere illa omnia potuerint, in illa tamen civitate sanctorum, ubi etiam per Christum redempti a generatione hac, in aeternum coniungentur millibus Angelorum, voces corporales non latentes animos indicabunt; quia in illa societate divina nihil cogitationis proximo poterit occultari, sed erit consonans in Dei laude concordia, non solum spiritu, verum etiam spirituali corpore expressa: hoc mihi videtur. |