monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 95, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 95, 7.

1 De resurrectione autem corporum, membrorumque in illa incorruptione atque immortalitate futuris officiis, quoniam vicissim me interrogasti quid sentiam, audi breviter quod, si non satis erit, poterit, si Dominus adiuverit, latius disputari.
2 Firmissime tenendum est, unde Scripturae sanctae verax et clara sententia est, visibilia ista corpora atque terrena quae nunc animalia dicuntur, spiritualia futura in resurrectione fidelium atque iustorum.
3 Porro spiritua is corporis qualitas inexperta nobis, quemadmodum vel comprehendi, vel insinuari possit, ignoro.
4 Corruptio ibi certe nulla erit, ac per hoc nec isto quo nunc indigent corruptibili cibo, tunc indigebunt; nec tamen eum capere non poterunt, veraciterque consumere potestate, non necessitate.
5 Alioquin nec Dominus eum post resurrectionem accepisset, qui nobis ita praebuit corporalis resurrectionis exemplum, ut hinc Apostolus dicat: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. XV, 16) Qui cum membris omnibus appareret, eorumque officiis uteretur, loca etiam vulnerum demonstravit.
6 Quas ego cicatrices, non ipsa vulnera semper accepi, et eas ipsas potestate, non necessitate.
7 Cuius potestatis facilitatem tunc maxime ostendit, cum vel in alia forma se demonstravit, vel in domo discipulis constitutis, cum ostia clausa essent, verus apparuit (Luc. XXIV, 15-43, et Ioan. XX, 14-29, et Marc. XVI, 12, 14).
Augustinus HOME