monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 95, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 95, 6.

1 De agenda ergo ista temporali vita, eo modo, per quem veniendum est ad aeternam, novi concupiscentias carnales esse frenandas; tantumque remittendum in delectationes sensuum corporalium, quantum sustentandae huiusmodi agendaeque vitae satis est, omnesque molestias temporales, pro veritate Dei, et salute aeterna nostra et proximi, patienter fortiterque tolerandas.
2 Novi etiam proximo ad hoc consulendum omni studio charitatis, ut istam vitam recte gerat propter aeternam.
3 Praeponenda etiam nobis spiritualia carnalibus, incommutabilia mutabilibus, et haec omnia tanto magis minusve posse hominem, quanto magis minusve adiuvatur gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum.
4 Cur autem ille sic, ille autem sic adiuvetur, vel non adiuvetur, nescio: id tamen Deum summa sibique nota aequitate facere scio.
5 Propter illa vero quae supra commemoravi, quemadmodum vivendum sit cum hominibus, si quid tibi exploratum liquet, edoce me, obsecro.
6 Sin et te ita ut me movent ista, confer ea cum aliquo mansueto cordis medico, sive illic inveneris abi degitis, sive cum Romam toto anniversarie pergitis, et quod per illum tibi loquentem, seu vobis colloquentibus Dominus aperuerit, scribe mihi.
Augustinus HOME