monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 95, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 95, 5.

1 Proinde multum approbo sententiam tuam, de huius vitae statu esse agendum, vel potius cursu quam statu.
2 Addo aliud, quia prius hoc requirendum atque tenendum est, quam illud, quale futurum sit, quo iste fert cursus.
3 Inde ergo interrogavi quid sentias, quasi huius vitae recta regula retenta atque servata iam securi simus, cum in tam multis, maximeque in his quae breviter, ut potui, commemoravi, periculosissime laborare me sentiam.
4 Sed quia omnis haec ignorantia et difficultas hinc mihi videtur existere, quod in magna varietate morum, et animarum occultissimas voluntates atque infirmitates habentium, rem populi gerimus, non terreni atque Romani, sed Ierosolymitani coelestis, magis me libuit loqui tecum ex illo quod erimus, quam ex isto quod sumus.
5 Ibi enim etsi nescimus quae bona futura sunt, non tamen de parva re certi sumus, quod ista mala ibi non erunt.
Augustinus HOME