monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 95, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 95, 4.

1 Quid, ipsa divina eloquia nonne palpantur potius quam tractantur a nobis, dum in multo pluribus quaerimus potius quid sentiendum sit, quam definitum aliquid fixumque sentimus?
2 Et ea cautio cum sollicitudinis plena sit, multo melior est tamen, quam temeritas affirmandi.
3 Nonne in multis, si non secundum carnem homo sapiat, quam mortem dicit esse Apostolus, magno scandalo erit ei qui adhuc secundum carnem sapit (Rom. VIII, 5, 6)?
4 ubi et dicere quid sentias periculosissimum, et non dicere laboriosissimum, et aliud quam sentis dicere perniciosissimum est.
5 Quid?
6 cum ea quae non approbamus in eorum, qui intus sunt, sermone vel scriptis, putantesque id ad fraternae charitatis libertatem pertinere, iudicium nostrum non occultamus, et hoc non benevolentia, sed invidia facere credimur, quantum peccatur in nos!
7 et cum similiter eos qui nostras sententias reprehendunt, laedere potius velle quam corrigere suspicamur, quantum peccamus in alios!
8 Certe hinc existunt inimicitiae plerumque etiam inter charissimas familiarissimasque personas, dum, supra quam scriptum est, unus pro altero inflatur adversus alterum (I Cor. IV, 6), et dum mordent et comedunt invicem, timendum est ne consumantur ab invicem (Gal. V, 15).
9 Quis ergo dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7)?
10 Sive enim quia pericula, in quibus quisque versatur, graviora sunt quam inexperta, sive quia revera ita est, quaelibet pusillanimitas tempestasque deserti minus mihi videtur molesta, quam ea quae vel patimur, vel timemus in turbis.
Augustinus HOME