Augustinus, Epistolae, 95, 3.
1 | Quid dicam de vindicando, vel non vindicando? |
2 | quandoquidem hoc totum ad eorum salutem proficere volumus, in quos vindicandum aut non vindicandum esse arbitramur. |
3 | Quis etiam sit vindicandi modus, non solum pro qualitate vel quantitate culparum, verum etiam pro quibusdam viribus animorum, quid quisque sufferat, quid recuset, ne non solum non proficiat, sed etiam deficiat, quam profundum et latebrosum est! |
4 | impendentem quoque vindictam metuentes, quae ab hominibus metuitur, nescio utrum plures correcti sunt, quam in deterius abierunt. |
5 | Quid, cum saepe accidat, ut si in quemquam vindicaveris, ipse pereat; si inultum reliqueris, alter pereat? |
6 | Ego in his quotidie peccare me fateor, et ignorare quando, quove modo custodiam id quod scriptum est, Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20); et quod scriptum est, Corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII, 15); et quod scriptum est, Nolite ante tempus iudicare, ut non iudicemini (I Cor. IV, 5), neque enim hic addidit ante tempus; et quod scriptum est, Tu quis es, qui iudicas alienum servum? |
7 | Suo domino stat aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV, 4); unde confirmat de his se dicere, qui intus sunt: et rursus eos iudicari iubet, cum dicit, Quid enim mihi de his, qui foris sunt iudicare? |
8 | Nonne de his, qui intus sunt, vos iudicatis? Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12, 13). |
9 | Quod cum etiam faciendum videtur, quatenus fiat, quantae curae ac timoris est? |
10 | ne forte contingat quod de illo ipso intelligitur in secunda ad eosdem Epistola cavendum admonere, ne maiore tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. |
11 | Et ne quisquam hoc non multum curandum putaret, ibi ait, Ut non possideamur a satana: non enim ignoramus mentes eius (II Cor. II, 7, 11). |
12 | Quis in his omnibus tremor, mi Pauline, sancte homo Dei! |
13 | quis tremor, quae tenebrae! |
14 | Nonne putamus de his esse dictum: Timor et tremor venerunt supra me, et contexerunt me tenebrae; et dixi, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? |
15 | Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. |
16 | Verumtamen etiam in deserto ipso fortassis expertus sit quod adiungit: Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate (Psal. LIV, 6 9). |
17 | Nempe ergo tentatio est vita humana super terram (Iob. VII, 1). |